- AUREA Vetula
- AUREA Vetulaad Obium fluvium ab accolis, divinis honoribus olim affecta est: sed difficile dictu, num ea symbolum fuerit Evae, omnium noxtrûm Matris; an Telluris, quae et ipsa antiqua omnium Mater. De ea sic Paulus Oderbornius in Vita Iohannis Basilidis Magni ducis Moscov. Obdorii ab Obbo amne nominantur, qui ex lacu Citaisco ortus ab Oriente in Septentrionem labitur. His Vogulict et Hugini vicini ac Moschis subiecti sunt; a quibus Aureae Anûs idolum sancte colitur: quod, Oraculi Delphici instar, futura quaerentibus responduere solet. Item Adam Clemens Angl. Navigat. ad Philippum Angliae Regem et Hispaniae Princ. Tartarorum confinia tenent Moscovitae Idololatrae. Percelebre est illis idolum Aurea Vetula dictum. Si qua gravior calamitas gentem premit, velut famas, bellum, vel pestis: idolum suum statim consulunt, quod hôc faciunt modô. Coram simulacro prostrati preces fundunt, mox tympanum in medio statuunt. Hâc sorte lecti circumstant, argenteum bufonem tympano imponunt, dein bacillô concutiunt tympanum. Ac cui circumiacentium circumstat bufo, protinus mterficitur. Statim, nescio quibus idoli praestigiis, vitae restitutus malorum causas exponit. Itaque placatô Idoli Numine, non ita multo post publicâ calamitate liberantur. Vide et Gaguinum Veronensem Sarmat. Europ. c. de obdoria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.